Adeste fideles, laeti triumphantes,
venite, venite in Bethlehem.
Natum videte regem angelorum.
Venite adoremus, venite adoremus Dominum.

En grege relicto humiles ad cunam
vocati pastores adproperant.
Et nos ovantes gradu festinemus.
Venite adoremus, venite adoremus Dominum.